1 Chronicles 6

. etc. Praetermissis aliis filiis Levi qui similiter sacerdotes fuerunt in domo Domini, Johanan specialiter laudatur, quia viriliter restitit Oziae regi per se sacrificare volenti: et constantia animi et zelo legis explevit officium sacerdotis. . HIERON. Quaest. Hebr. in Paral. Josedec dicunt esse Esdram sacerdotem, etc., usque ad Esdram vero esse sacerdotem, virum justum et gloriosum. . Hic, ut Hebraei tradunt, judex constitutus munera accipiebat, quod Joel, qui et Vas seni, senior ejus filius sciens, non corrigebat: ideo uterque peccasse dicitur secundum Hebraeum. Unde: . anticipando de officiis, cantorum David qui organis musicis laudes Domine canebant, cum eorum genealogiam narraret, praelibavit; suo autem ordine quomodo id fecissent demonstrabit. . Ethan unus de cantoribus tribus, qui coram David in cymbalis laudem Dei concrepabant. Et notandum, quod sicut fuerunt tres filii Levi, Caath, Gerson et Merari, ita tres cantores: Eman de Caath, Asaph de Gerson; Ethan de Merari.Mystice autem significant sanctos doctores, qui sanctae Trinitatis fide imbuti, secundum dispensationem veri David praedicationem Evangelii toti mundo annuntiant. . Quia omnis ordo ecclesiasticus secundum apostolorum traditionem, et qui primatum tenent, totum ministerium agunt in Ecclesia Dei; unde: etc. I Tim. 3.. Christum significat, filii ejus Ecclesiae populum, cui dicitur: etc. I Petr. 2., quem summus pontifex docuit super altare fidei holocaustum bonorum operum et incensum orationis offerre; et ut precaretur pro Israel, id est pro statu Ecclesiae, secundum praecepta legis per Moysen data. Repetit autem genealogiam Aaron usque ad Achimaas, quod pro laude ejus factum videtur, quia fidelius fuit David in omnibus. . .
Copyright information for VulgGlossa